De Admirandis, Pag. 26
 
Vanini, De Admirandis

/p. 26/ quiete non vera? et motus naturalis super quiete

mathematica? Sane motus sine quiete fieri

non potest. Alex. Idem Averroës[12] alibi tradidit

polorum quietem esse transumptivam. I. C. –

Nugae, nam inter partes illas mobiles esse medium

neque mobile, neque quietum, intelligere

necesse est, ad quod et a quo partes illae terminentur.

Adolescentulus cum essem, credidi ibi

nihil esse immobile, sed moveri circa punctum

eo modo, quo motus incipit a puncto. Sed

quid blatero cum meis istis argutiolis, quando

Philosophorum Magister[13] scitissime id pertractavit.

Alex. – O utinam magistrum Aristotelem

non excepisses, quia non dubito quin fortiorem

sapientiae arcem exaedificasses! I. C. –

Ha! ha! ha!

DIALOGUS VI

De coeli aeternitate.

Alex. –

At, vir optime et sapientissime,

hoccine verum est quod de te

mihi relatum fuit nudius tertius,

tibi nempe sola Religione persuaderi

coelum aliquando finem habiturum?

Quia corruptio fit a contrario. Coelo

autem nihil est contrarium, sane non ignis neque

enim nunc ille comburit coelum. Atque eandem

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum